monumenta.ch > Hieronymus > csg75.718 > bnf17226.113 > sectio 21 > sectio 7 > csg458.110 > Ioannes, 4 > sectio 16 > sectio 9 > sectio 18 > sectio 11 > Exodus, 20 > Isaias, 43 > sectio 23 > sectio 9 > sectio 7 > csg68.330 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 13
Sed quia in quibusdam Scripturae locis quaedam per cherubim, quaedam vero per seraphim agi didicimus, utrum per se haec faciant, an per subiecta agmina agantur, quae, sicut dicitur, in eo quod a maioribus veniunt maiorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus quod apertis testimoniis non approbamus. Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet propheta testante, qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur; et ecce alius angelus egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, et loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem . Dum enim angelus ad angelum dicit Curre et loquere, dubium non est quia alius alium mittit. Minora vero sunt quae mittuntur, maiora quae mittunt. Sed hoc quoque de ipsis agminibus quae mittuntur certum tenemus, quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur, et assistunt, quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse, qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi, et ante ipsum sunt, quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt.